monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVIII <<<     >>> in Psalmum CL

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLIX

1 Alleluia.
2 Hoc nomen in usu habere omnimodis commonemur, quando Novo et Veteri Testamento cognoscimus decenter aptatum. Veteri praelatum est in centesimo quarto psalmo, ubi Aegypti miracula et maris Rubri beneficia describuntur: hic novo cantico docetur esse praepositum, ubi est totius religionis absoluta perfectio. Sic ubique positum est, quod semper constat esse dicendum. O nomen magna devotione venerandum, quod et angeli canunt, et in terris vota fidelium frequenter assumunt
3 Divisio psalmi.
4 Superioribus psalmis innumeris admonitionibus laudes Domini propheta commendans, nunc etiam prima positione canticum novum Christo Domino diversis modis dicit esse cantandum, qui de toto orbe terrarum universalem Ierusalem sua pietate construxit. Secunda, gaudia sanctorum virtutesque describens, vindictam peccantium gloriam dicit esse iustorum.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Cantate Domino canticum novum: laudatio eius in ecclesia sanctorum. In hoc et in aliis tribus versibus qui sequuntur, ex operibus Domini magnitudo laudatur. Dicendo enim: Cantate Domino canticum novum: laudatio eius in ecclesia sanctorum, etc., ex operibus suis dicit esse praedicandum. Nam propheta in hoc mundo tantum corpore constitutus, intellectu et fide in illa patria cum angelica multitudine miscebatur, in qua commonet populum beatum novum canticum debere cantare. Canticum autem novum est, sanctae incarnationis arcanum, nativitas mirabilis, doctrina salutaris, passio magistra tolerantiae, resurrectio spei nostrae certissimum documentum, sessio ad dexteram Patris, virtutem significans et potentiam singularem. Et ne crederes istam laudem ubicunque aut a quibuslibet posse celebrari, sequitur, laudatio eius in ecclesia sanctorum. Sive istam dicas, catholicam significat, quae revera sanctorum est; sive illam Ierusalem coelestem, et ipsa sine dubitatione sanctorum est. Ecclesia enim interpretatur collectio, quod ad utramque referri posse non dubium est.
7 (Vers. 2.) Laetetur Israel in eo qui fecit ipsum, et filii [mss. A., B., F., filiae] Sion exsultent super regem suum. Israel et Sion diversa quidem vocabula, sed virtus una sanctorum est; nam Israel interpretatur vir videns Deum; Sion speculatio dicitur. Quod utrumque ad beatum populum pertinere manifestum est, qui laetari et exsultare in Rege suo Christo Domino commonentur, quando ipsum viderint omnipotentem, ipsum aeterni praemii largitorem, quem hic crediderunt in sua maiestate venturum. Quis enim erit illius gaudii modus conspicere illum Dominum rerum, qui hic mori creditus est pro salute cunctorum? Mensuram quidem istius laetitiae iure nescimus, sed tamen ultra omnia bona esse confidimus, quod tanta veritas pollicetur.
8 (Vers. 3.) Laudent nomen eius in choro; in lympano et psalterio psallant ei. In superiori versu in Domino Christo dicit esse laetandum, nunc dicit in choro nomen Domini esse laudandum. In choro utique, qui iam nullam patitur dispersionem, nullum taedium, nullum scandalum; sed meritorum probitate collectus, charissima semper unitate consistit. Sed qualis quantusque sit iste chorus alius psalmus exponit: A solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini [Psal. CXII, 3]. Chorus qui a mundi initio de numerositate gentium congregatur, et nisi in illa patria totus non potest esse collectus. Sequitur, in tympano et psalterio psallant ei. Tympanum et psalterium, probabiles hic actus esse dicimus, qui ad divina munera referuntur, qui iam in illa patria non videntur; sed tamen erunt, cum de eorum exsultatione gaudebitur. Nam quod hic contristat, ibi laetificat; quod hic conterit, ibi nos erigit, sicut legitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 10]. Haec ergo omnia sive tympanum, sive psalterium ibi psallum Domino, quoniam hic pro ipsius nomine exercitata vel tolerata noscuntur.
9 (Vers. 4.) Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. Legitur quidem Creatori omnia opera sua in rerum conditione placuisse; sed pro rerum qualitatibus immutatis et poenitere et gaudere legitur Deus, ut est illud: Poenitet me hominem fecisse [Gen. VI, 6]. Et in alio loco: Gaudebo super unum poenitentem, quam supra nonaginta novem iustos, non indigentes poenitentia [Luc. XV, 7]. Has enim permutationes Divinitati ex nostra infirmitate tropicis allusionibus applicamus. Dicit enim: Quia beneplacitum est Domino in populo suo, id est, quando illum fecerit perfecta suavitate gaudentem, quando angelis parem, quando revera suum, quem tanto iudicaverit munere coronandum. Tunc enim erit beneplacitum, quando erit, sicut Apostolus dicit, omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]. Mansuetos autem significat patientes, qui in hoc mundo diversas toleravere nequitias, sed pro Dei regno fuerunt sanctissima devotione contenti. In salutem dicit, in vitam aeternam, quam illis iustus Dominus in illa iudicatione restituet.
10 (Vers. 5.) Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Hinc usque ad finem psalmi virtus Domini potentiaque praedicatur. Quidem enim fortius quam tantam potestatem sanctis suis tribuere, ut de inimicis sumant, ipso largiente, victorias? Sed cum dicit: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis, introitur iam secunda positio, quae continet gaudia sanctorum et potestatem Christo credentium. Sed intendamus nunc quomodo sanctorum exsultatio describatur. Gloria est bonorum actuum frequentata laudatio. De qua iusti laetantur in cubilibus suis, id est in secreto pectoris; sicut Apostolus dicit: Nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae [II Cor. I, 12]. Ibi enim laetantur, ubi solus ille cognoscit qui donare dignatus est. Laetantur utique, quando sic bonum Dominum se habere perpendunt, ut reis donet veniam, peccantibus gratiam, non merentibus gloriam sempiternam. Contra in hoc saeculo stultus a se foras egrediens, exsultat in hominum fabulis, et mereri se putat, quod eum sermo falsus exaltat. Est ergo sanctis disciplina gloriandi et modus gaudii, ut ad illum referantur bona qui tribuit universa. Nam si mensura desit laetitiae, non est gaudium, sed ruina.
11 (Vers. 6.) Exsultationes Dei in faucibus eorum, et gladii ancipites in manibus eorum.
12 (Vers. 7.) Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Intuendum est quam pulchra, quam sit utilis ista diversitas. Superius dixit sanctos exsultationem suam habere in cubilibus suis, nunc dicit Domini exsultationes in eorum faucibus constitutas: significans, quoniam sive cogitatione, sive lingua laudare non desinunt, a quo aeterna dona percipiunt. Transit quoque ad exponendam potestatem ipsorum, dicendo: et gladii ancipites in manibus eorum. Anceps gladius est sermo Domini Salvatoris, de quo in Evangelio ipse dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium [Matth. X, 34]. Anceps ideo, quoniam duo continet Testamenta. Primo enim a gentibus separavit Iudaeos; postea segregavit et divisit a totius mundi illecebris utique Christianos. Unus ensis, sed duas desecationes habet, quas populis electis distributa temporis opportunitate concedit. In manibus ergo dicit gladios istos esse, id est in potestate sanctorum; sicut legitur: Factus est sermo Domini in manu Aggaei prophetae [Agg. I, 1]. Hanc igitur potestatem beati suscipientes, cum Domino iudicabunt, sicut scriptum est: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX, 28]. Nam vide quid sequitur, Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Ista enim tunc vere fiunt, quando cum Domino iudicabunt.
13 (Vers. 8.) Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in vinculis ferreis.
14 (Vers. 9.) Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis eius. Exponit quid ille gladius faciat bis acutus. Alligat reges terrae in compedibus, unde liberum non sit exire. Vincula quoque ferrea supra mundi nobiles ponit, ut et cum portantur sint gravia, et nexus eorum rumpere nulla virtute praevaleant. Hoc est revera canticum novum, ut illi pauperes qui in mundo fuere derisui, de principibus possint iudicare terrarum. Sequitur, Ut faciant in eis iudicium conscriptum, utique quod dicit Apostolus: An nescitis quoniam angelos iudicabimus [I Cor. VI, 3]? Quis possit aestimare tale miraculum? quis tantam gloriam mente complecti, ut illos superbi et iniqui peccatores iudices patiantur, quos hic tanquam vilia pecora trucidandos esse putaverunt? Et ne forsitan solos apostolos iudicaturos putares, quibus hoc Dominus in Evangelio compromisit, adiecit, gloria haec est omnibus sanctis eius. Omnes enim cum Christo iudicant, qui eius regulis non repugnant: quoniam quidquid illi placitum fuerit, et ipsi pia voluntate consentiunt. Sed quamvis sanctorum potestas et gloria multiplici relatione narrata sit, nullus tamen eorum plenissime habere omnia virtutum praemia reperitur. Solus est enim Iesus Christus, de quo Apostolus dicit: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter [Colos. II, 9], id est substantialiter. Nam cum habeat Dominus omnia perfecte ac summe bona, dat unicuique prout vult; et ipse est omnium sanctorum (secundum Ioannem) manifesta plenitudo [Ioan. I, 16].
15 Conclusio psalmi.
16 Subtiliter intuendum est quemadmodum praecedens psalmus huic praesenti et in laudis officio coniunctus, et quadam distinctione divisus est. In illo enim ad praeconia Domini omnes creaturas hortatus est, hic autem distinctius propriusque significavit Israel novum canticum debere cantare, et de proprio Domino laetum fieri, qui eum fecit de gentium multitudine congregari. Commemoratur etiam potestas, quae sanctis est in illa iudicatione tribuenda; ut virtus Domini in eorum gloria possit agnosci. Sic et officio laudis communis, et rerum ipsarum proprietate divisus est.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXLVIII <<<     >>> in Psalmum CL
monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149